24. April 1178
Otto II., Bischof von Bamberg, genehmigt Arnhalms von Volkenstorf Vermächtnis jener Besitzungen in Chrebsbach an das Kloster Gleink, die er und seine Voreltern vom Bistum Bamberg zu Lehen hatten, zu verschenken ...
Die in der Hofmark Haag gelegenen Güter waren in Kepeldorf, Richersdorf, Winnersdorf, Werkgarn, Ziegelöd und andere (rote Markierungen) ...
Originaltext:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et Spiritus sancti amen. Otto secundus diuina fauente dementia Babenbergensis Episcopus Omnibus Christi fidelibus salutem inperpetuum. Quia speramus in domino, quod bona, que temporaliter seminamus, infuturum eternaliter metamus, ipsa spes nos incitat uehementer, quod omnivm Ecclesiarum utilitatibus et conmoditatibus intendamus, earum tamen precipue Ecclesiarum, quibus ratione specialis familiaritatis tenemur maiori diligentia prouidere. Vnde notum facimus vniuersis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus, quod Arnhalmus ivnior de Wolkenstorf pro remedio anime sue et karissime filie sue Jvtte vxore videlicet Eberhardi nobilis de Altenhouen apud Monasterium Glvnich sepulte possessiones in Chrebzbach area Haeimperge sitas, in quibus octo viri habuerunt residentiam, Tria scilicet in Chrebzsbach, Duo in durrenperge, vnum in Zaun, Duo in Tal, Quas dictus Arnhalmus cum suis progenitoribus longeua quiete possederat ab Ecclesia babenbergensi, ivre pheodali ad manus nostras sub tali condicione resignauit, vt ipsas Glunicensi Monasterio legitima donatione et confirmatione traderemus, quod bona et fauorabili uoluntate fecimus. Nam cum ad idem Monasterium Glunick In festo Sancti Georgij Martyris uenissemus et ibi a Venerabili et Dilecto nobis Domino Marquardo Abbate et fratribus eiusdem Monasterii deuote suscepti et humane tractati fuissemus, dictas possessiones in Chrebzsbach area Haeimperge sitas ad altare Beati Andree Apostoli tradidimus presente sepedicto Arnhalmo de Volkenstorf Fratribusque in eodem Monasterio domino seruientibus libere et quiete deinceps perpetuo possidendas.
Preterea quecunque dons, quascunque possessiones, Decimas, predia, Jura, Libertates, Promotiones a reuerendo patre predecessore nostro Sancto Ottone et aliis antecessoribus nostris ex antiquo datas Monasterio Glunicensi, De quibus tamen aliquas In hofmarchya nostra Hag sitas nominatim duximus exprimendas, Scilicet in Chepeldorf Tria predia, in Richinsdorf Sex, in Windischdorf Quinque, in Werchkadem et an dem Graben Duo, in Tehendorf et in Straze Duo, in Reut Tria, in Silbermül vnum, an dem Maeierhof Duo, in Chirchwege et in Zugessode Duo, Duas curias, vnah Zucha, alteram in Hüslüten prope dictum Monasterium Glunicvet Quatuordecim domorum Decimationes auctoritate nostra libera et potestativa many de consilio Canonicorum ac Ministerialium Ecclesie nostre Monasterio Glunicensi confirmamus. In testimonium etiam et robur quorumlibet predictorum appendimus sigillum nostrum huic seripto. Omnem hominem, qui illud infringere aut violare temptauerit, Auctoritate omnipotentis dei Eterne maledictioni subicimus et perpetuo anathemate innodamus, si semel aut his conmonitus emendare noluerit. Testibus quoque, quj huic traditioni et confirmationi intererant, subnotatis: Haeinricus major prepositus, Purchardus Decanus, Tyemo prepositus Sandi Stephani, Vlricus Arch ydyaconus, Eberhardus Cantor Canonici Ecclesie babenbergensis; Chvnradus Abbas Gerstensis, Dilectus consanguineus nosier Berhtoldus Dux Meranie , Eberhardus de Wolfsperch, Vlricus de Wichsenvelt, Adelrammus de Kambe, Arnoldus de Kamere, Haertwicus, Waltherus, Adelramus fratres de Traeisme, Adelrammus de urla, Arnhalmus de Wolkensdorf, Haertwicus Behaeim, Gvndacher et flius eius Gvndacher, Engelsalch , Sigehart, Laentfrit fratres de Egelbach, Otto, Walchun fratres de Machlande, Walchun, Chvnrad fratres de Svnelbvrch, Wernhardus de Stadel, Otto de haselbach, Haeinricus Pincerna, Hermannus Dapifer, Gotewoldus, Gozwinus officiales nostri, Pilgrimus de Wisenbach, Erchenpoldus et gilts eius Erchenpoldus de Hagewalde, Gotfridus, Starchandus, Rvdigerus, Otto, Haeinricus, Hugo de Hag cum multa nostra familia et aliis quam pluribus. Acta sunt hec aped Monasterium Glunich octavo Kalendas Mai, Pontificatus nostri Anno secundo, Anno Dominice InCarnationis Millesimo Centesimo Septuagesimo Octauo, Regnante domino nostro iesu christo in eternum feliciter Amen.